Hebrews Chapter 1

Shenbi.org Bible Logo

Hebrews Chapter 1

1 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in Prophetis:

2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et sæcula:

3 qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ eius, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis:

4 tanto melior Angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hereditavit.

5 Cui enim dixit aliquando Angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium?

6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes Angeli Dei.

7 Et ad Angelos quidem dicit: Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.

8 Ad filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui.

9 Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis præ participibus tuis.

10 Et: Tu in principio Domine terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli.

11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent:

12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

13 Ad quem autem Angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?

14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hereditatem capient salutis?