II Chronicles Chapter 27

Shenbi.org Bible Logo

II Chronicles Chapter 27

1 Vigintiquinque annorum erat Ioatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.

2 Fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat.

3 Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.

4 Urbes quoque ædificavit in montibus Iuda, et in saltibus castella, et turres.

5 Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei: hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.

6 Corroboratusque est Ioatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.

7 Reliqua autem sermonum Ioatham, et omnes pugnæ eius, et opera, scripta sunt in Libro regum Israel et Iuda.

8 Vigintiquinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem.

9 Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in Civitate David: et regnavit Achaz filius eius pro eo.