II Maccabees Chapter 10

Shenbi.org Bible Logo

II Maccabees Chapter 10

1 Machabæus autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem, et civitatem recepit:

2 aras autem, quas alienigenæ per plateas extruxerant, itemque delubra demolitus est.

3 et purgato templo, aliud altare fecerunt: et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt.

4 Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent: sed et, si quando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris, ac blasphemis hominibus traderentur.

5 Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis, qui fuit Casleu.

6 Et cum lætitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus, et in speluncis more bestiarum egerant.

7 Propter quod Thyrsos, et ramos virides, et palmas præferebant ei, qui prosperavit mundari locum suum.

8 Et decreverunt communi præcepto, et decreto, universæ genti Iudæorum omnibus annis agere dies istos.

9 Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vitæ excessus ita se habuit.

10 Nunc autem de Eupatore Antiochi impii filio, quæ gesta sunt narrabimus, breviantes mala, quæ in bellis gesta sunt.

11 Hic enim suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quemdam, Phœnicis, et Syriæ militiæ principem.

12 Nam Ptolemæus, qui dicebatur Macer, iusti tenax, erga Iudæos esse constituit, et præcipue propter iniquitatem, quæ facta erat in eos, et pacifice agere cum eis.

13 Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit.

14 Gorgias autem, cum esset dux locorum, assumptis advenis frequenter Iudæos debellabat.

15 Iudæi vero, qui tenebant opportunas munitiones, fugatos ab Ierosolymis suscipiebant, et bellare tentabant.

16 Hi vero, qui erant cum Machabæo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor, impetum fecerunt in munitiones Idumæorum:

17 multaque vi insistentes, loca obtinuerunt, occurrentes interemerunt, et omnes simul non minus viginti millibus trucidaverunt.

18 Quidam autem, cum confugissent in duas turres valde munitas, omnem apparatum ad repugnandum habentes,

19 Machabæus ad eorum expugnationem, relicto Simone, et Iosepho, itemque Zachæo: eisque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas, quæ amplius perurgebant, pugnas conversus est.

20 Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti, a quibusdam, qui in turribus erant, suasi sunt pecunia: et septuaginta millibus didrachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere.

21 Cum autem Machabæo nunciatum esset quod factum est, principibus populi congregatis, accusavit, quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis.

22 Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit.

23 Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit.

24 At Timotheus, qui prius a Iudæis fuerat superatus, convocato exercitu peregrinæ multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quasi armis Iudæam capturus.

25 Machabæus autem, et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis præcincti,

26 ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dicit.

27 Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti, resederunt.

28 Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victoriæ, et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant.

29 Sed, cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Iudæis præstantes:

30 ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant: in adversarios autem tela, et fulmina iaciebant, ex quo et cæcitate confusi, et repleti perturbatione cadebant.

31 Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, et equites sexcenti.

32 Timotheus vero confugit in Gazaram præsidium munitum, cui præerat Chæreas.

33 Machabæus autem, et qui cum eo erant, lætantes obsederunt præsidium diebus quatuor.

34 At hi, qui intus erant, loci firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos iactabant.

35 Sed cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Machabæo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant:

36 sed et alii similiter ascendentes, turres, portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos concremare.

37 Per continuum autem biduum præsidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt: et fratrem illius Chæream, et Apollophanem occiderunt.

38 Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israel, et victoriam dedit illis.