II Maccabees Chapter 14

Shenbi.org Bible Logo

II Maccabees Chapter 14

1 Sed post triennii tempus cognovit Iudas, et qui cum eo erant, Demetrium Seleuci cum multitudine valida, et navibus per portam Tripolis ascendisse ad loca opportuna,

2 et tenuisse regiones adversus Antiochum, et ducem eius Lysiam.

3 Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, considerans nullo modo sibi esse salutem, neque accessum ad altare,

4 venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno, offerens ei coronam auream, et palmam, super hæc et thallos, qui templi esse videbantur. Et ipsa quidem die siluit.

5 Tempus autem opportunum dementiæ suæ nactus, convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis Iudæi niterentur,

6 respondit: Ipsi, qui dicuntur Assidæi Iudæorum, quibus præest Iudas Machabæus, bella nutriunt, et seditiones movent, nec patiuntur regnum esse quietum.

7 nam et ego defraudatus parentum gloria (dico autem summo sacerdotio) huc veni:

8 primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens: nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur.

9 Sed oro his singulis o rex cognitis, et regioni, et generi secundum humanitatem tuam pervulgatam omnibus prospice.

10 nam, quamdiu superest Iudas, impossibile est, pacem esse negotiis.

11 Talibus autem ab hoc dictis, et ceteri amici, hostiliter se habentes adversus Iudam, inflammaverunt Demetrium.

12 Qui statim Nicanorem præpositum elephantorum ducem misit in Iudæam:

13 datis mandatis ut ipsum quidem Iudam caperet: eos vero, qui cum illo erant, dispergeret, et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem.

14 Tunc gentes, quæ de Iudæa fugerant Iudam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias, et clades Iudæorum prosperitates rerum suarum existimantes.

15 Audito itaque Iudæi Nicanoris adventu, et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum, qui populum suum constituit, ut in æternum custodiret, quique suam portionem signis evidentibus protegit.

16 Imperante autem duce, statim inde moverunt, conveneruntque ad castellum Dessau.

17 Simon vero frater Iudæ commiserat cum Nicanore: sed conterritus est repentino adventu adversariorum.

18 Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Iudæ, et animi magnitudinem, quam pro patriæ certaminibus habebant, sanguine iudicium facere metuebat.

19 Quam ob rem præmisit Posidonium, et Theodotium, et Matthiam, ut darent dextras atque acciperent.

20 Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia amicitiis annuere.

21 Itaque diem constituerunt, qua secreto inter se agerent: et singulis sellæ prolatæ sunt, et positæ.

22 Præcepit autem Iudas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur: et congruum colloquium fecerunt.

23 Morabatur autem Nicanor Ierosolymis, nihilque inique agebat, gregesque turbarum, quæ congregatæ fuerant, dimisit.

24 Habebat autem Iudam semper charum ex animo, et erat viro inclinatus.

25 Rogavitque eum ducere uxorem, filiosque procreare. Nuptias fecit: quiete egit, communiterque vivebant.

26 Alcimus autem, videns charitatem illorum ad invicem, et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat, Nicanorem rebus alienis assentire, Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse.

27 Itaque rex exasperatus, et pessimis huius criminationibus irritatus, scripsit Nicanori, dicens, graviter quidem se ferre de amicitiæ conventione, iubere tamen Machabæum citius vinctum mittere Antiochiam.

28 Quibus cognitis, Nicanor consternabatur, et graviter ferebat, si ea, quæ convenerant, irrita faceret, nihil læsus a viro.

29 sed, quia regi resistere non poterat, opportunitatem observabat, qua præceptum perficeret.

30 At Machabæus, videns secum austerius agere Nicanorem, et consuetum occursum ferocius exhibentem, intelligens non ex bono esse austeritatem istam, paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore.

31 Quod cum ille cognovit fortiter se a viro præventum, venit ad maximum et sanctissimum templum: et sacerdotibus solitas hostias offerentibus, iussit sibi tradi virum.

32 quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset qui quærebatur, extendens manum ad templum,

33 iuravit, dicens: Nisi Iudam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam, et altare effodiam, et templum hoc Libero patri consecrabo.

34 Et his dictis abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in cælum, invocabant eum, qui semper propugnator esset gentis ipsorum, hæc dicentes:

35 Tu Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tuæ fieri in nobis.

36 Et nunc sancte sanctorum omnium Domine, conserva in æternum impollutam domum istam, quæ nuper mundata est.

37 Razias autem quidam de senioribus ab Ierosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis, et bene audiens: qui pro affectu pater Iudæorum appellabatur.

38 Hic multis temporibus continentiæ propositum tenuit in Iudaismo, corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia.

39 Volens autem Nicanor manifestare odium, quod habebat in Iudæos, misit milites quingentos, ut eum comprehenderent.

40 putabat enim, si illum decepisset, se cladem Iudæis maximam illaturum.

41 Turbis autem irruere in domum eius, et ianuam dirumpere, atque ignem admovere cupientibus, cum iam comprehenderetur, gladio se petiit;

42 eligens nobiliter mori potius, quam subditus fieri peccatoribus, et contra natales suos indignis iniuriis agi.

43 Sed, cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turbæ intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum, præcipitavit semetipsum viriliter in turbas:

44 quibus velociter locum dantibus casui eius, venit per mediam cervicem:

45 et cum adhuc spiraret, accensus animo, surrexit: et cum sanguis eius magno fluxu deflueret, et gravissimis vulneribus esset saucius, cursu turbam pertransiit:

46 et stans supra quamdam petram præruptam, et iam exanguis effectus, complexus intestina sua, utrisque manibus proiecit super turbas, invocans dominatorem vitæ ac spiritus, ut hæc illi iterum redderet: atque ita vita defunctus est.