Job Chapter 25

Shenbi.org Bible Logo

Job Chapter 25

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:

2 Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.

3 Numquid est numerus militum eius? et super quem non surget lumen illius?

4 Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere?

5 Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu eius:

6 Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?