Judith Chapter 1

Shenbi.org Bible Logo

Judith Chapter 1

1 Arphaxad itaque, rex Medorum, subiugaverat multas gentes imperio suo, et ipse ædificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis,

2 ex lapidibus quadratis et sectis: fecit muros eius in altitudinem cubitorum septuaginta, et in latitudinem cubitorum triginta, turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum centum.

3 Per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur, posuitque portas eius in altitudinem turrium:

4 et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum.

5 Anno igitur duodecimo regni sui: Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum

6 in campo magno, qui appellatur Ragau, circa Euphraten, et Tigrin, et Iadason, in campo Erioch regis Elicorum.

7 Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor eius elevatum est: et misit ad omnes, qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano,

8 et ad gentes quæ sunt in Carmelo, et Cedar, et inhabitantes Galilæam in campo magno Esdrelon,

9 et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Iordanem usque ad Ierusalem, et omnem terram Iesse quousque perveniatur ad terminos Æthiopiæ.

10 Ad hos omnes misit nuncios Nabuchodonosor rex Assyriorum:

11 qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine honore abiecerunt.

12 Tunc indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, iuravit per thronum et regnum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his.