Proverbs Chapter 11

Shenbi.org Bible Logo

Proverbs Chapter 11

1 Statera dolosa, abominatio est apud Dominum: et pondus æquum, voluntas eius.

2 Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia: ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.

3 Simplicitas iustorum diriget eos: et supplantatio perversorum vastabit illos.

4 Non proderunt divitiæ in die ultionis: iustitia autem liberabit a morte.

5 Iustitia simplicis diriget viam eius: et in impietate sua corruet impius.

6 Iustitia rectorum liberabit eos: et in insidiis suis capientur iniqui.

7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes: et expectatio solicitorum peribit.

8 Iustus de angustia liberatus est: et tradetur impius pro eo.

9 Simulator ore decipit amicum suum: iusti autem liberabuntur scientia.

10 In bonis iustorum exultabit civitas: et in perditione impiorum erit laudatio.

11 Benedictione iustorum exaltabitur civitas: et ore impiorum subvertetur.

12 Qui despicit amicum suum, indigens corde est: vir autem prudens tacebit.

13 Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana: qui autem fidelis est animi, celat amici commissum.

14 Ubi non est gubernator, populus corruet: salus autem, ubi multa consilia.

15 Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo: qui autem cavet laqueos, securus erit.

16 Mulier gratiosa inveniet gloriam: et robusti habebunt divitias.

17 Benefacit animæ suæ vir misericors: qui autem crudelis est, etiam propinquos abiicit.

18 Impius facit opus instabile: seminanti autem iustitiam merces fidelis.

19 Clementia præparat vitam: et sectatio malorum mortem.

20 Abominabile Domino cor pravum: et voluntas eius in iis, qui simpliciter ambulant.

21 Manus in manu non erit innocens malus: semen autem iustorum salvabitur.

22 Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.

23 Desiderium iustorum omne bonum est: præstolatio impiorum furor.

24 Alii dividunt propria, et ditiores fiunt: alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.

25 Anima, quæ benedicit, impinguabitur: et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.

26 Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis: benedictio autem super caput vendentium.

27 Bene consurgit diluculo qui quærit bona: qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.

28 Qui confidit in divitiis suis, corruet: iusti autem quasi virens folium germinabunt.

29 Qui conturbat domum suam, possidebit ventos: et qui stultus est, serviet sapienti.

30 Fructus iusti lignum vitæ: et qui suscipit animas, sapiens est.

31 Si iustus in terra recipit, quanto magis impius et peccator?