Proverbs Chapter 13

Shenbi.org Bible Logo

Proverbs Chapter 13

1 Filius sapiens, doctrina patris: qui autem illusor est, non audit cum arguitur.

2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem prævaricatorum iniqua.

3 Qui custodit os suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.

4 Vult et non vult piger: anima autem operantium impinguabitur.

5 Verbum mendax iustus detestabitur: impius autem confundit, et confundetur.

6 Iustitia custodit innocentis viam: impietas autem peccatorem supplantat.

7 Est quasi dives cum nihil habeat: et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.

8 Redemptio animæ viri, divitiæ suæ: qui autem pauper est, increpationem non sustinet.

9 Lux iustorum lætificat: lucerna autem impiorum extinguetur.

10 Inter superbos semper iurgia sunt: qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.

11 Substantia festinata minuetur: quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.

12 Spes, quæ differtur, affligit animam: lignum vitæ desiderium veniens.

13 Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat: qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: iusti autem misericordes sunt, et miserantur.

14 Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.

15 Doctrina bona dabit gratiam: in itinere contemptorum vorago.

16 Astutus omnia agit cum consilio: qui autem fatuus est, aperit stultitiam.

17 Nuncius impii cadet in malum: legatus autem fidelis, sanitas.

18 Egestas, et ignominia ei, qui deserit disciplinam: qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.

19 Desiderium si compleatur, delectat animam: detestantur stulti eos, qui fugiunt mala.

20 Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit: amicus stultorum similis efficietur.

21 Peccatores persequitur malum: et iustis retribuentur bona.

22 Bonus reliquit heredes filios, et nepotes: et custoditur iusto substantia peccatoris.

23 Multi cibi in novalibus patrum: et aliis congregantur absque iudicio.

24 Qui parcit virgæ, odit filium suum: qui autem diligit illum, instanter erudit.

25 Iustus comedit, et replet animam suam: venter autem impiorum insaturabilis.