Psalms Chapter 105

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 105

1 Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.

2 Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius?

3 Beati, qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore.

4 Memento nostri Domine in beneplacito populi tui: visita nos in salutari tuo:

5 Ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad lætandum in lætitia gentis tuæ: ut lauderis cum hereditate tua.

6 Peccavimus cum patribus nostris: iniuste egimus, iniquitatem fecimus.

7 Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua: non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, Mare rubrum.

8 Et salvavit eos propter nomen suum: ut notam faceret potentiam suam.

9 Et increpuit Mare rubrum, et exiccatum est: et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.

10 Et salvavit eos de manu odientium: et redemit eos de manu inimici.

11 Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit.

12 Et crediderunt verbis eius: et laudaverunt laudem eius.

13 Cito fecerunt, obliti sunt operum eius: et non sustinuerunt consilium eius.

14 Et concupierunt concupiscentiam in deserto: et tentaverunt Deum in inaquoso

15 Et dedit eis petitionem ipsorum: et misit saturitatem in animas eorum.

16 Et irritaverunt Moysen in castris: Aaron sanctum Domini.

17 Aperta est terra, et deglutivit Dathan: et operuit super congregationem Abiron.

18 Et exarsit ignis in synagoga eorum: flamma combussit peccatores.

19 Et fecerunt vitulum in Horeb: et adoraverunt sculptile.

20 Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum.

21 Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Ægypto,

22 mirabilia in Terra Cham: terribilia in mari rubro.

23 Et dixit ut disperderet eos: si non Moyses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius: Ut averteret iram eius ne disperderet eos:

24 et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem: Non crediderunt verbo eius,

25 et murmuraverunt in tabernaculis suis: non exaudierunt vocem Domini.

26 Et elevavit manum suam super eos: ut prosterneret eos in deserto:

27 Et ut deiiceret semen eorum in Nationibus: et dispergeret eos in regionibus.

28 Et initiati sunt Beelphegor: et comederunt sacrificia mortuorum.

29 Et irritaverunt eum in adinventionibus suis: et multiplicata est in eis ruina.

30 Et stetit Phinees, et placavit: et cessavit quassatio.

31 Et reputatum est ei in iustitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum.

32 Et irritaverunt eum ad Aquas contradictionis: et vexatus est Moyses propter eos:

33 quia exacerbaverunt spiritum eius. Et distinxit in labiis suis:

34 non disperdiderunt gentes, quas dixit Dominus illis.

35 Et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum:

36 et servierunt sculptilibus eorum: et factum est illis in scandalum.

37 Et immolaverunt filios suos, et filias suas dæmoniis.

38 Et effuderunt sanguinem innocentem: sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus,

39 et contaminata est in operibus eorum: et fornicati sunt in adinventionibus suis.

40 Et iratus est furore Dominus in populum suum: et abominatus est hereditatem suam.

41 Et tradidit eos in manus gentium: et dominati sunt eorum qui oderunt eos.

42 Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum:

43 sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo: et humiliati sunt in iniquitatibus suis.

44 Et vidit cum tribularentur: et audivit orationem eorum.

45 Et memor fuit testamenti sui: et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ.

46 Et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos.

47 Salvos nos fac Domine Deus noster: et congrega nos de Nationibus: Ut confiteamur nomini sancto tuo: et gloriemur in laude tua.

48 Benedictus Dominus Deus Israel a sæculo et usque in sæculum: et dicet omnis populus: Fiat, fiat.