Psalms Chapter 115

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 115

1 Alleluia. Credidi, propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis.

2 Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.

3 Quid retribuam Domino, pro omnibus, quæ retribuit mihi?

4 Calicem salutaris accipiam: et nomen Domini invocabo.

5 Vota mea Domino reddam coram omni populo eius:

6 pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius:

7 O Domine quia ego servus tuus: ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea:

8 tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.

9 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius:

10 in atriis domus Domini, in medio tui Ierusalem.