Psalms Chapter 118

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 118

1 Alleluia. ALEPH. Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini.

2 Beati, qui scrutantur testimonia eius: in toto corde exquirunt eum.

3 Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt.

4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.

5 Utinam dirigantur viæ meæ, ad custodiendas iustificationes tuas.

6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.

7 Confitebor tibi in directione cordis: in eo quod didici iudicia iustitiæ tuæ.

8 Iustificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque.

9 BETH. In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos.

10 In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis.

11 In corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi.

12 Benedictus es Domine: doce me iustificationes tuas.

13 In labiis meis, pronunciavi omnia iudicia oris tui.

14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.

15 In mandatis tuis exercebor: et considerabo vias tuas.

16 In iustificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.

17 GHIMEL. Retribue servo tuo, vivifica me: et custodiam sermones tuos.

18 Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua.

19 Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.

20 Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas, in omni tempore.

21 Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis.

22 Aufer a me opprobrium, et contemptum: quia testimonia tua exquisivi.

23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis.

24 Nam et testimonia tua meditatio mea est: et consilium meum iustificationes tuæ.

25 DALETH. Adhæsit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum.

26 Vias meas enunciavi, et exaudisti me: doce me iustificationes tuas.

27 Viam iustificationum tuarum instrue me: et exercebor in mirabilibus tuis.

28 Dormitavit anima mea præ tædio: confirma me in verbis tuis.

29 Viam iniquitatis amove a me: et de lege tua miserere mei.

30 Viam veritatis elegi: iudicia tua non sum oblitus.

31 Adhæsi testimoniis tuis Domine: noli me confundere.

32 Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.

33 HE. Legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum: et exquiram eam semper.

34 Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam: et custodiam illam in toto corde meo.

35 Deduc me in semitam mandatorum tuorum: quia ipsam volui.

36 Inclina cor meum in testimonia tua: et non in avaritiam.

37 Averte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua vivifica me.

38 Statue servo tuo eloquium tuum, in timore tuo.

39 Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum: quia iudicia tua iucunda.

40 Ecce concupivi mandata tua: in æquitate tua vivifica me.

41 VAU. Et veniat super me misericordia tua Domine: salutare tuum secundum eloquium tuum.

42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis.

43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque: quia in iudiciis tuis supersperavi.

44 Et custodiam legem tuam semper: in sæculum et in sæculum sæculi.

45 Et ambulabam in latitudine: quia mandata tua exquisivi.

46 Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum: et non confundebar.

47 Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi.

48 Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi: et exercebar in iustificationibus tuis.

49 ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.

50 Hæc me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me.

51 Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi.

52 Memor fui iudiciorum tuorum a sæculo Domine: et consolatus sum.

53 Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.

54 Cantabiles mihi erant iustificationes tuæ, in loco peregrinationis meæ.

55 Memor fui nocte nominis tui Domine: et custodivi legem tuam.

56 Hæc facta est mihi: quia iustificationes tuas exquisivi.

57 HETH. Portio mea Domine, dixi custodire legem tuam.

58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum.

59 Cogitavi vias meas: et converti pedes meos in testimonia tua.

60 Paratus sum, et non sum turbatus: ut custodiam mandata tua.

61 Funes peccatorum circumplexi sunt me: et legem tuam non sum oblitus.

62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustificationis tuæ.

63 Particeps ego sum omnium timentium te: et custodientium mandata tua.

64 Misericordia tua Domine plena est terra: iustificationes tuas doce me.

65 TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine, secundum verbum tuum.

66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me: quia mandatis tuis credidi.

67 Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi.

68 Bonus es tu: et in bonitate tua doce me iustificationes tuas.

69 Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.

70 Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum.

71 Bonum mihi quia humiliasti me: ut discam iustificationes tuas.

72 Bonum mihi lex oris tui, super millia auri, et argenti.

73 IOD. Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, et discam mandata tua.

74 Qui timent te videbunt me, et lætabuntur: quia in verba tua supersperavi.

75 Cognovi Domine quia æquitas iudicia tua: et in veritate tua humiliasti me.

76 Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.

77 Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam: quia lex tua meditatio mea est.

78 Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis.

79 Convertantur mihi timentes te: et qui noverunt testimonia tua.

80 Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar.

81 CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea: et in verbum tuum supersperavi.

82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me?

83 Quia factus sum sicut uter in pruina: iustificationes tuas non sum oblitus.

84 Quot sunt dies servi tui: quando facies de persequentibus me iudicium?

85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes: sed non ut lex tua.

86 Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adiuva me.

87 Paulominus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua.

88 Secundum misericordiam tuam vivifica me: et custodiam testimonia oris tui.

89 LAMED. In æternum Domine, verbum tuum permanet in cælo.

90 In generationem et generationem veritas tua: fundasti terram, et permanet.

91 Ordinatione tua perseverat dies: quoniam omnia serviunt tibi.

92 Nisi quod lex tua meditatio mea est: tunc forte periissem in humilitate mea.

93 In æternum non obliviscar iustificationes tuas: quia in ipsis vivificasti me.

94 Tuus sum ego, salvum me fac: quoniam iustificationes tuas exquisivi.

95 Me expectaverunt peccatores ut perderent me: testimonia tua intellexi.

96 Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis.

97 MEM. Quomodo dilexi legem tuam Domine? tota die meditatio mea est.

98 Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in æternum mihi est.

99 Super omnes docentes me intellexi: quia testimonia tua meditatio mea est.

100 Super senes intellexi: quia mandata tua quæsivi.

101 Ab omni via mala prohibui pedes meos: ut custodiam verba tua.

102 A iudiciis tuis non declinavi: quia tu legem posuisti mihi.

103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo!

104 A mandatis tuis intellexi: propterea odivi omnem viam iniquitatis.

105 NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.

106 Iuravi, et statui custodire iudicia iustitiæ tuæ.

107 Humiliatus sum usquequaque Domine: vivifica me secundum verbum tuum.

108 Voluntaria oris mei beneplacita fac Domine: et iudicia tua doce me.

109 Anima mea in manibus meis semper: et legem tuam non sum oblitus.

110 Posuerunt peccatores laqueum mihi: et de mandatis tuis non erravi.

111 Hereditate acquisivi testimonia tua in æternum: quia exultatio cordis mei sunt.

112 Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in æternum, propter retributionem.

113 SAMECH. Iniquos odio habui: et legem tuam dilexi.

114 Adiutor, et susceptor meus es tu: et in verbum tuum supersperavi.

115 Declinate a me maligni: et scrutabor mandata Dei mei.

116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab expectatione mea.

117 Adiuva me, et salvus ero: et meditabor in iustificationibus tuis semper.

118 Sprevisti omnes discedentes a iudiciis tuis: quia iniusta cogitatio eorum.

119 Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ: ideo dilexi testimonia tua.

120 Confige timore tuo carnes meas: a iudiciis enim tuis timui.

121 AIN. Feci iudicium et iustitiam: non tradas me calumniantibus me.

122 Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi.

123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum: et in eloquium iustitiæ tuæ.

124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: et iustificationes tuas doce me.

125 Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.

126 Tempus faciendi Domine: dissipaverunt legem tuam.

127 Ideo dilexi mandata tua, super aurum et topazion.

128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui.

129 PHE. Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea.

130 Declaratio sermonum tuorum illuminat: et intellectum dat parvulis.

131 Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam.

132 Aspice in me, et miserere mei, secundum iudicium diligentium nomen tuum.

133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum: et non dominetur mei omnis iniustitia.

134 Redime me a calumniis hominum: ut custodiam mandata tua.

135 Faciem tuam illumina super servum tuum: et doce me iustificationes tuas.

136 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam.

137 SADE. Iustus es Domine: et rectum iudicium tuum.

138 Mandasti iustitiam testimonia tua: et veritatem tuam nimis.

139 Tabescere me fecit zelus meus: quia obliti sunt verba tua inimici mei.

140 Ignitum eloquium tuum vehementer: et servus tuus dilexit illud.

141 Adolescentulus sum ego, et contemptus: iustificationes tuas non sum oblitus.

142 Iustitia tua, iustitia in æternum: et lex tua veritas.

143 Tribulatio, et angustia invenerunt me: mandata tua meditatio mea est.

144 Æquitas testimonia tua in æternum: intellectum da mihi, et vivam.

145 COPH. Clamavi in toto corde meo, exaudi me Domine: iustificationes tuas requiram.

146 Clamavi ad te, salvum me fac: ut custodiam mandata tua.

147 Præveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi.

148 Prævenerunt oculi mei ad te diluculo: ut meditarer eloquia tua.

149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine: et secundum iudicium tuum vivifica me.

150 Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt.

151 Prope es tu Domine: et omnes viæ tuæ veritas.

152 Initio cognovi de testimoniis tuis: quia in æternum fundasti ea.

153 RES. Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus.

154 Iudica iudicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.

155 Longe a peccatoribus salus: quia iustificationes tuas non exquisierunt.

156 Misericordiæ tuæ multæ Domine: secundum iudicium tuum vivifica me.

157 Multi qui persequuntur me, et tribulant me: a testimoniis tuis non declinavi.

158 Vidi prævaricantes, et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt.

159 Vide quoniam mandata tua dilexi Domine: in misericordia tua vivifica me.

160 Principium verborum tuorum, veritas: in æternum omnia iudicia iustitiæ tuæ.

161 SIN. Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis formidavit cor meum.

162 Lætabor ego super eloquia tua: sicut qui invenit spolia multa.

163 Iniquitatem odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi.

164 Septies in die laudem dixi tibi, super iudicia iustitiæ tuæ.

165 Pax multa diligentibus legem tuam: et non est illis scandalum.

166 Expectabam salutare tuum Domine: et mandata tua dilexi.

167 Custodivit anima mea testimonia tua: et dilexit ea vehementer.

168 Servavi mandata tua, et testimonia tua: quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.

169 TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine: iuxta eloquium tuum da mihi intellectum.

170 Intret postulatio mea in conspectu tuo: secundum eloquium tuum eripe me.

171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas.

172 Pronunciabit lingua mea eloquium tuum: quia omnia mandata tua æquitas.

173 Fiat manus tua ut salvet me: quoniam mandata tua elegi.

174 Concupivi salutare tuum Domine: et lex tua meditatio mea est.

175 Vivet anima mea, et laudabit te: et iudicia tua adiuvabunt me.

176 Erravi, sicut ovis, quæ periit: quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.