Psalms Chapter 19

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 19

1 In finem, Psalmus David.

2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis: protegat te nomen Dei Iacob.

3 Mittat tibi auxilium de sancto: et de Sion tueatur te.

4 Memor sit omnis sacrificii tui: et holocaustum tuum pingue fiat.

5 Tribuat tibi secundum cor tuum: et omne consilium tuum confirmet.

6 Lætabimur in salutari tuo: et in nomine Dei nostri magnificabimur.

7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas: nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus CHRISTUM suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo: in potentatibus salus dexteræ eius.

8 Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.

9 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: nos autem surreximus et erecti sumus.

10 Domine salvum fac regem: et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.