Psalms Chapter 24

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 24

1 In finem, Psalmus David. Ad te Domine levavi animam meam:

2 Deus meus in te confido, non erubescam:

3 Neque irrideant me inimici mei: etenim universi, qui sustinent te, non confundentur.

4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas Domine demonstra mihi: et semitas tuas edoce me.

5 Dirige me in veritate tua, et doce me: quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.

6 Reminiscere miserationum tuarum Domine, et misericordiarum tuarum, quæ a sæculo sunt.

7 Delicta iuventutis meæ, et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu: propter bonitatem tuam Domine.

8 Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem dabit delinquentibus in via.

9 Diriget mansuetos in iudicio: docebit mites vias suas.

10 Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius.

11 Propter nomen tuum Domine propitiaberis peccato meo: multum est enim.

12 Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via, quam elegit.

13 Anima eius in bonis demorabitur: et semen eius hereditabit terram.

14 Firmamentum est Dominus timentibus eum: et testamentum ipsius ut manifestetur illis.

15 Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.

16 Respice in me, et miserere mei: quia unicus et pauper sum ego.

17 Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt: de necessitatibus meis erue me.

18 Vide humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte universa delicta mea.

19 Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.

20 Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te.

21 Innocentes et recti adhæserunt mihi: quia sustinui te.

22 Libera Deus Israel ex omnibus tribulationibus suis.