Psalms Chapter 3

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 3

1 Psalmus David, Cum fugeret a facie Absalom filii sui.

2 Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me.

3 Multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo eius.

4 Tu autem Domine susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.

5 Voce mea ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte sancto suo.

6 Ego dormivi, et soporatus sum: et exurrexi, quia Dominus suscepit me.

7 Non timebo millia populi circumdantis me: exurge Domine: salvum me fac Deus meus.

8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa: dentes peccatorum contrivisti.

9 Domini est salus: et super populum tuum benedictio tua.