Psalms Chapter 38

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 38

1 In finem, ipsi Idithun, Canticum David.

2 Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.

3 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis: et dolor meus renovatus est.

4 Concaluit cor meum intra me: et in meditatione mea exardescet ignis.

5 Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi Domine finem meum. Et numerum dierum meorum quis est: ut sciam quid desit mihi.

6 Ecce mensurabiles posuisti dies meos: et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.

7 Verumtamen in imagine pertransit homo: sed et frustra conturbatur. Thesaurizat: et ignorat cui congregabit ea.

8 Et nunc quæ est expectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea apud te est.

9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me.

10 Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti:

11 amove a me plagas tuas.

12 A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam eius: verumtamen vane conturbatur omnis homo.

13 Exaudi orationem meam Domine, et deprecationem meam: auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas: quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei.

14 Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero.