Psalms Chapter 51

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 51

1 In finem, Intellectus David,

2 Cum venit Doeg Idumæus, et nunciavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.

3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?

4 Tota die iniustitiam cogitavit lingua tua: sicut novacula acuta fecisti dolum.

5 Dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis quam loqui æquitatem.

6 Dilexisti omnia verba præcipitationis, lingua dolosa.

7 Propterea Deus destruet te in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo: et radicem tuam de terra viventium.

8 Videbunt iusti, et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent:

9 ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem suum: Sed speravit in multitudine divitiarum suarum: et prævaluit in vanitate sua.

10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in æternum: et in sæculum sæculi.

11 Confitebor tibi in sæculum quia fecisti: et expectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.