Psalms Chapter 63

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 63

1 In finem, Psalmus David.

2 Exaudi Deus orationem meam cum deprecor: a timore inimici eripe animam meam.

3 Protexisti me a conventu malignantium: a multitudine operantium iniquitatem.

4 Quia exacuerunt ut gladium linguas suas: intenderunt arcum rem amaram,

5 ut sagittent in occultis immaculatum.

6 Subito sagittabunt eum, et non timebunt: firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos: dixerunt: Quis videbit eos?

7 Scrutati sunt iniquitates: defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum:

8 et exaltabitur Deus. Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum:

9 et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos:

10 et timuit omnis homo. Et annunciaverunt opera Dei: et facta eius intellexerunt.

11 Lætabitur iustus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.