Psalms Chapter 8

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 8

1 In finem pro torcularibus, Psalmus David.

2 Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua, super cælos.

3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.

4 Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum: lunam et stellas, quæ tu fundasti.

5 Quid est homo, quod memor es eius? aut filius hominis, quoniam visitas eum?

6 Minuisti eum paulominus ab angelis, gloria et honore coronasti eum:

7 et constituisti eum super opera manuum tuarum.

8 Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves universas: insuper et pecora campi.

9 Volucres cæli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris.

10 Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!