Psalms Chapter 80

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 80

1 In finem, Pro torcularibus, Psalmus ipsi Asaph.

2 Exultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob.

3 Sumite psalmum, et date tympanum: psalterium iucundum cum cithara.

4 Buccinate in Neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ:

5 Quia præceptum in Israel est: et iudicium Deo Iacob.

6 Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de Terra Ægypti: linguam, quam non noverat, audivit.

7 Divertit ab oneribus dorsum eius: manus eius in cophino servierunt.

8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te: exaudivi te in abscondito tempestatis: probavi te apud aquam contradictionis.

9 Audi populus meus, et contestabor te: Israel si audieris me,

10 non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.

11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti: dilata os tuum, et implebo illud.

12 Et non audivit populus meus vocem meam: et Israel non intendit mihi.

13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.

14 Si populus meus audisset me: Israel si in viis meis ambulasset:

15 Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem: et super tribulantes eos misissem manum meam.

16 Inimici Domini mentiti sunt ei: et erit tempus eorum in sæcula.

17 Et cibavit eos ex adipe frumenti: et de petra, melle saturavit eos.