Psalms Chapter 86

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 86

1 Filiis Core, Psalmus Cantici. Fundamenta eius in montibus sanctis:

2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.

3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.

4 Memor ero Rahab, et Babylonis scientium me. Ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.

5 Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: et ipse fundavit eam Altissimus?

6 Dominus narrabit in scripturis populorum, et principum: horum, qui fuerunt in ea.

7 Sicut lætantium omnium habitatio est in te.