Psalms Chapter 89

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 89

1 Oratio Moysi hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis: a generatione in generationem.

2 Priusquam montes fierent, aut formaretur terra, et orbis: a sæculo et usque in sæculum tu es Deus.

3 Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini filii hominum.

4 Quoniam mille anni ante oculos tuos, tamquam dies hesterna, quæ præteriit, Et custodia in nocte,

5 quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt.

6 Mane sicut herba transeat, mane floreat, et transeat: vespere decidat, induret, et arescat.

7 Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.

8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo: sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.

9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt: et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur:

10 dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni: et amplius eorum, labor et dolor. Quoniam supervenit mansuetudo: et corripiemur.

11 Quis novit potestatem iræ tuæ: et præ timore tuo iram tuam

12 dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac: et eruditos corde in sapientia.

13 Convertere Domine usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.

14 Repleti sumus mane misericordia tua: et exultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.

15 Lætati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti: annis, quibus vidimus mala.

16 Respice in servos tuos, et in opera tua: et dirige filios eorum.

17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos: et opus manuum nostrarum dirige.