Psalms Chapter 91

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 91

1 Psalmus Cantici, In die sabbati.

2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo Altissime.

3 Ad annunciandum mane misericordiam tuam: et veritatem tuam per noctem.

4 In decachordo, psalterio: cum cantico, in cithara.

5 Quia delectasti me Domine in factura tua: et in operibus manuum tuarum exultabo.

6 Quam magnificata sunt opera tua Domine! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ:

7 Vir insipiens non cognoscet: et stultus non intelliget hæc.

8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum: et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem: Ut intereant in sæculum sæculi:

9 tu autem Altissimus in æternum Domine.

10 Quoniam ecce inimici tui Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt: et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.

11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum: et senectus mea in misericordia uberi.

12 Et despexit oculus meus inimicos meos: et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.

13 Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur.

14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.

15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et bene patientes erunt,

16 ut annuncient: Quoniam rectus Dominus Deus noster: et non est iniquitas in eo.