Sirach Chapter 35

Shenbi.org Bible Logo

Sirach Chapter 35

1 Qui conservat legem, multiplicat oblationem.

2 Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate.

3 Et propitiationem litare sacrificii super iniustitias, et deprecatio pro peccatis, recedere ab iniustitia.

4 Retribuet gratiam qui offert similaginem: et qui facit misericordiam, offert sacrificium.

5 Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate: et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia.

6 Non apparebis ante conspectum Domini vacuus.

7 Hæc enim omnia propter mandatum Dei fiunt.

8 Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi.

9 Sacrificium iusti acceptum est, et memoriam eius non obliviscetur Dominus.

10 Bono animo gloriam redde Deo: et non minuas primitias manuum tuarum.

11 In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exultatione sanctifica decimas tuas.

12 Da Altissimo secundum datum eius, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum:

13 quoniam Dominus retribuens est, et septies tantum reddet tibi.

14 Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa.

15 Et noli inspicere sacrificum iniustum, quoniam Dominus iudex est, et non est apud illum gloria personæ.

16 Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem læsi exaudiet.

17 Non despiciet preces pupilli: nec viduam, si effundat loquelam gemitus.

18 Nonne lacrymæ viduæ ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas?

19 A maxilla enim ascendunt usque ad cælum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis.

20 Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.

21 Oratio humiliantis se, nubes penetrabit: et donec propinquet non consolabitur: et non discedet donec Altissimus aspiciat.

22 Et Dominus non elongabit, et iudicabit iustos, et faciet iudicium: et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum:

23 et Gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum: et sceptra iniquorum contribulet

24 donec reddat hominibus secundum actus suos, et secundum opera Adæ, et secundum præsumptionem illius,

25 donec iudicet iudicium plebis suæ, et oblectabit iustos misericordia sua.

26 Speciosa misericordia Dei, in tempore tribulationis, quasi nubes pluviæ in tempore siccitatis.