Sirach Chapter 42

Shenbi.org Bible Logo

Sirach Chapter 42

1 Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi, et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum: ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas.

2 De lege Altissimi, et testamento, et de iudicio iustificare impium,

3 de verbo sociorum et viatorum, et de datione hereditatis amicorum,

4 de æqualitate stateræ et ponderum, de acquisitione multorum et paucorum,

5 de corruptione emptionis, et negotiatorum, et de multa disciplina filiorum, et servo pessimo latus sanguinare.

6 Super mulierem nequam bonum est signum.

7 Ubi manus multæ sunt, claude, et quodcumque trades, numera, et appende: datum vero, et acceptum omne describe.

8 De disciplina insensati et fatui, et de senioribus, qui iudicantur ab adolescentibus: et eris eruditus in omnibus, et probabilis in conspectu omnium vivorum.

9 Filia patris abscondita est vigilia, et solicitudo eius aufert somnum, ne forte in adolescentia sua adulta efficiatur, et cum viro commorata odibilis fiat:

10 nequando polluatur in virginitate sua, et in paternis suis gravida inveniatur: ne forte cum viro commorata transgrediatur, aut certe sterilis efficiatur.

11 Super filiam luxuriosam confirma custodiam: ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate, et obiectione plebis, et confundat te in multitudine populi.

12 Omni homini noli intendere in specie: et in medio mulierum noli commorari:

13 de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri.

14 Melior est enim iniquitas viri, quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium.

15 Memor ero igitur operum Domini, et quæ vidi annunciabo. In sermonibus Domini opera eius.

16 Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus eius.

17 Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua?

18 Abyssum, et cor hominum investigavit: et in astutia eorum excogitavit.

19 Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum ævi, annuncians quæ præterierunt, et quæ superventura sunt, revelans vestigia occultorum.

20 Non præterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo.

21 Magnalia sapientiæ suæ decoravit: qui est ante sæculum et usque in sæculum, neque adiectum est,

22 neque minuitur, et non eget alicuius consilio.

23 Quam desiderabilia omnia opera eius, et tamquam scintilla, quæ est considerare!

24 Omnia hæc vivunt, et manent in sæculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei.

25 Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deesse.

26 Uniuscuiusque confirmavit bona. Et quis satiabitur videns gloriam eius?