Sirach Chapter 46

Shenbi.org Bible Logo

Sirach Chapter 46

1 Fortis in bello Iesus Nave successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum,

2 maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hereditatem Israel.

3 Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et iactando contra civitates romphæas?

4 Quis ante illum sic restitit? Nam hostes ipse Dominus perduxit:

5 An non in iracundia eius impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo?

6 Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique, et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis.

7 Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios,

8 ut cognoscant Gentes potentiam eius, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis:

9 et in diebus Moysi misericordiam fecit ipse, et Caleb filius Iephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiæ.

10 Et ipsi duo constituti, a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in hereditatem, in terram, quæ manat lac et mel.

11 Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hereditatem:

12 ut viderent omnes filii Israel quia bonum est obsequi sancto Deo.

13 Et iudices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor: qui non aversi sunt a Domino,

14 ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo,

15 et nomen eorum permaneat in æternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria.

16 Dilectus a Domino Deo suo Samuel propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua.

17 In lege Domini congregationem iudicavit, et vidit Deus Iacob, et in fide sua probatus est propheta.

18 Et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis:

19 et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique in oblatione agni inviolati.

20 Et intonuit de cælo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam,

21 et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim:

22 et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi, testimonium præbuit in conspectu Domini, et Christi, pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo.

23 Et post hoc dormivit, et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitæ suæ, et exaltavit vocem suam de terra in prophetia delere impietatem gentis.