Song of Solomon Chapter 2

Shenbi.org Bible Logo

Song of Solomon Chapter 2

1 Ego flos campi, et lilium convallium.

2 Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.

3 Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram, sedi: et fructus eius dulcis gutturi meo.

4 Introduxit me in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem.

5 Fulcite me floribus, stipate me malis: quia amore langueo.

6 Læva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

7 Adiuro vos filiæ Ierusalem per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.

8 Vox dilecti mei, ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles:

9 similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. en ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.

10 En dilectus meus loquitur mihi: Surge, propera amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.

11 Iam enim hiems transiit, imber abiit, et recessit.

12 Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra:

13 ficus protulit grossos suos: vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:

14 columba mea in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.

15 Capite nobis vulpes parvulas, quæ demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit.

16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia

17 donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere: similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.