Tobit Chapter 7

Shenbi.org Bible Logo

Tobit Chapter 7

1 Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio.

2 Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annæ uxori suæ: Quam similis est iuvenis iste consobrino meo!

3 Et cum hæc dixisset, ait: Unde estis iuvenes fratres nostri? At illi dixerunt: Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive.

4 Dixitque illis Raguel: Nostis Tobiam fratrem meum? Qui dixerunt: Novimus.

5 Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit Angelus ad Raguelem: Tobias, de quo interrogas, pater istius est.

6 Et misit se Raguel, et cum lacrymis osculatus est eum, et plorans supra collum eius,

7 dixit: Benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es.

8 Et Anna uxor eius, et Sara ipsorum filia lacrymatæ sunt.

9 Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium,

10 Tobias dixit: Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam.

11 Quo audito verbo Raguel, expavit, sciens quid evenerit illis septem viris, qui ingressi sunt ad eam: et timere cœpit ne forte et hunc similiter contingeret: et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum,

12 dixit ei Angelus: Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua: propterea alius non potuit habere illam.

13 Tunc dixit Raguel: Non dubito quod Deus preces et lacrymas meas in conspectu suo admiserit.

14 Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista coniungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi: et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam.

15 Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, dicens: Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob vobiscum sit, et ipse coniungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis.

16 Et accepta charta, fecerunt conscriptionem coniugii.

17 Et post hæc epulati sunt, benedicentes Deum.

18 Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et præcepit ei ut præpararet alterum cubiculum.

19 Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrymata est.

20 Dixitque ei: Forti animo esto filia mea: Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quod perpessa es.