Wisdom Chapter 1

Shenbi.org Bible Logo

Wisdom Chapter 1

1 Diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum:

2 quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum: apparet autem eis, qui fidem habent in illum:

3 perversæ enim cogitationes separant a Deo: probata autem virtus corripit insipientes.

4 quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.

5 Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.

6 Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis: quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguæ eius auditor.

7 Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum: et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis.

8 Propter hoc qui loquitur iniqua, non potest latere, nec præteriet illum corripiens iudicium.

9 In cogitationibus enim impii interrogatio erit: sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius.

10 Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur.

11 Custodite ergo vos a murmuratione, quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ, quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit: os autem, quod mentitur, occidit animam.

12 Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.

13 Quoniam Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum.

14 Creavit enim, ut essent omnia: et sanabiles fecit nationes orbis terrarium: et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra.

15 Iustitia enim perpetua est, et immortalis.

16 Impii autem manibus et verbis accersierunt illam: et æstimantes illam amicam, defluxerunt, et sponsiones posuerunt ad illam: quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.