Esther Chapter 12

Shenbi.org Bible Logo

Esther Chapter 12

1 Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis qui ianitores erant palatii

2 Cumque intellexisset cogitationes eorum et curas diligentius pervidisset didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere et nunciavit super eo regi

3 Qui de utroque habita quaestione confessos iussit duci ad mortem

4 Rex autem quod gestum erat scripsit in commentariis sed et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit

5 Praecepitque ei rex ut in aula palatii moraretur datis ei pro delatione muneribus

6 Aman vero filius Amadathi bugaeus erat gloriosissimus coram rege et voluit nocere Mardochaeo et populo eius pro duobus eunuchis regis qui fuerant interfecti