Esther Chapter 14

Shenbi.org Bible Logo

Esther Chapter 14

1 Esther quoque regina confugit ad Dominum pavens periculum quod imminebat

2 Cumque deposuisset vestes regias fletibus et luctui apta indumenta suscepit et pro unguentis variis cinere et stercore implevit caput et corpus suum humiliavit ieiuniis omniaque loca in quibus antea laetari consueverat crinium laceratione complevit

3 Et deprecabatur Dominum Deum Israel dicens Domine mi qui rex noster es solus adiuva me solitariam et cuius praeter te nullus est auxiliator alius

4 Periculum meum in manibus meis est

5 Audivi a patre meo quod tu Domine tulisses Israel de cunctis Gentibus et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis ut possideres hereditatem sempiternam fecistique eis sicut locutus es

6 Peccavimus in conspectu tuo et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum

7 coluimus enim deos eorum Iustus es Domine

8 et nunc non eis sufficit quod durissima nos opprimunt servitute sed robur manuum suarum idolorum potentiae deputantes

9 volunt tua mutare promissa et delere hereditatem tuam et claudere ora laudantium te atque extinguere gloriam templi et altaris tui

10 ut aperiant ora Gentium et laudent idolorum fortitudinem et praedicent carnalem regem in sempiternum

11 Ne tradas Domine sceptrum tuum his qui non sunt ne rideant ad ruinam nostram sed converte consilium eorum super eos et eum qui in nos coepit saevire disperde

12 Memento Domine et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae et da mihi fiduciam Domine rex deorum et universae potestatis

13 tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis et transfer cor illius in odium hostis nostri ut et ipse pereat et ceteri qui ei consentiunt

14 Nos autem libera manu tua et adiuva me nullum aliud auxilium habentem nisi te Domine qui habes omnium scientiam

15 et nosti quia oderim gloriam iniquorum et detester cubile incircumcisorum et onmis alienigenae

16 Tu scis necessitatem meam quod abominer signum superbiae et gloriae meae quod est super caput meum in diebus ostentationis meae et detester illud quasi pannum menstruatae et non portem in diebus silentii mei

17 et quod non comederim in mensa Aman nec mihi placuerit convivium regis et non biberim vinum libaminum

18 et numquam laetata sit ancilla tua ex quo huc translata sum usque in praesentem diem nisi in te Domine Deus Abraham

19 Deus fortis super omnes exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent et libera nos de manu iniquorum et erue me a timore meo