Psalms Chapter 101

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 101

1 oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum

2 Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat

3 non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me

4 quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt

5 percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum

6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae

7 similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum

8 vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum

9 tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant

10 quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui

11 a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me

12 dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui

13 tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione

14 tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum

15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem

16 et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam

17 quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua

18 respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum

19 scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum

20 quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est

21 ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis

22 ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem

23 in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino

24 respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos

25 ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui

26 initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli

27 ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur

28 tu autem idem ipse es et anni tui non deficient tu autem ipse es et anni tui non deficient

29 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit