Psalms Chapter 108

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 108

1 in finem David psalmus pro victoria David canticum

2 Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est Deus laudabilis mihi ne taceas quia os impii et os dolosi contra me apertum est

3 locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra

4 pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam

5 et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea

6 constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius

7 cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum

8 fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter

9 fiant filii eius orfani et uxor eius vidua sint filii eius pupilli et uxor eius vidua

10 nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis

11 scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius

12 non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius

13 fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius

14 in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur

15 fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum

16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam eo quod non est recordatus facere misericordiam

17 et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret

18 et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius

19 fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur

20 hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam

21 et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me

22 quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus

23 sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta

24 genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo

25 et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum

26 adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam

27 et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam

28 maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur

29 induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua

30 confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum

31 quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius