Psalms Chapter 113

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 113

1 alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro

2 facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius

3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum

4 montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis

5 quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum

6 montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis

7 a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob

8 qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum

9 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam

10 super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum

11 Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit

12 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum

13 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt

14 aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur

15 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo

16 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis

17 domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est

18 domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est

19 qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est

20 Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron

21 benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus benedicet timentibus Dominum parvis et magnis

22 adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros addat Dominus super vos super vos et super filios vestros

23 benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram

24 caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum

25 non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium

26 sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia