Psalms Chapter 115

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 115

1 alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis

2 ego dixi in excessu meo omnis homo mendax ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium

3 quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi

4 calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo

5 vota mea Domino reddam coram omni populo eius vota mea Domino reddam coram omni populo eius

6 pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius

7 o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea

8 tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo

9 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius

10 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia