Psalms Chapter 129

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 129

1 canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine

2 Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae

3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit

4 quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi

5 speravit anima mea in Domino anima mea ad Dominum

6 a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum

7 quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio

8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius