Psalms Chapter 26

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 26

1 David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo

2 dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt

3 si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam

4 unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius

5 quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui

6 in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino

7 exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me

8 tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram

9 ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus

10 quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me

11 legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos

12 ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium

13 credo videre bona Domini in terra viventium ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium

14 expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum