Psalms Chapter 32

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 32

1 psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio laudate iusti Dominum rectos decet laudatio

2 confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei

3 cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo

4 quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide

5 diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra

6 verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum

7 congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos

8 timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis

9 quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit

10 Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum

11 consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione

12 beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi

13 de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam

14 de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae

15 qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum

16 non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis

17 fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit

18 ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius

19 ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame

20 anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est

21 quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus

22 fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te