Psalms Chapter 35

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 35

1 in finem servo Domini David pro victoria servi Domini David

2 dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius

3 quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum

4 verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere

5 iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet

6 Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes

7 iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine

8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt

9 inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos

10 quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen

11 praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde

12 non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat

13 ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere