Psalms Chapter 38

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 38

1 in finem Idithun canticum David pro victoria Idithun canticum David

2 dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me

3 obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est

4 concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni

5 locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit

6 ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper

7 verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea

8 et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es

9 ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me

10 obmutui et non aperui os meum quoniam tu fecisti obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti

11 amove a me plagas tuas tolle a me plagas tuas

12 a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane conturbatur omnis homo diapsalma a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper

13 exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei

14 remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam