Psalms Chapter 43

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 43

1 in finem filiis Core ad intellectum pro victoria filiorum Core eruditionis

2 Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis

3 manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos

4 nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi

5 tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob

6 in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros

7 non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me

8 salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti

9 in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper

10 nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris

11 avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos

12 dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos

13 vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum

14 posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro

15 posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus

16 tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me

17 a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris

18 haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo

19 et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua

20 quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis

21 si obliti sumus nomen Dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum

22 nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis

23 exsurge quare dormis Domine exsurge et ne repellas in finem consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum

24 quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras

25 quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster

26 exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam