Psalms Chapter 45

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 45

1 in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus victori filiorum Core pro iuventutibus canticum

2 Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum

3 propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris

4 sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma sonantibus et intumescentibus gurgitibus eius et agitatis montibus in potentia eius semper

5 fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus fluminis divisiones laetificant civitatem Dei sanctum tabernaculum Altissimi

6 Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo Dominus in medio eius non commovebitur auxiliabitur ei Deus in ipso ortu matutino

7 conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra conturbatae sunt gentes concussa sunt regna dedit vocem suam prostrata est terra

8 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma Dominus exercituum nobiscum protector noster Deus Iacob semper

9 venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram venite et videte opera Domini quantas posuerit solitudines in terra

10 auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne conpescuit bella usque ad extremum terrae arcum confringet et concidet hastam plaustra conburet igni

11 vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra

12 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob Dominus exercituum nobiscum fortitudo nostra Deus Iacob semper