Psalms Chapter 57

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 57

1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione victori ut non disperdas David humilem et simplicem

2 si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum

3 etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite

4 alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium

5 furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam

6 quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas

7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine

8 ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur

9 sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem

10 priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas

11 laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii

12 et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra