Psalms Chapter 73

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 73

1 intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae

2 memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti

3 leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario

4 et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum

5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures

6 exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt eam et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt

7 incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui

8 dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra

9 signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo

10 usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem

11 ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume

12 Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae

13 tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis

14 tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum

15 tu disrupisti fontem et torrentes * tu siccasti fluvios Aetham; tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia

16 tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem

17 tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti

18 memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum

19 ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum

20 respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae

21 ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum

22 exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die

23 ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter