Psalms Chapter 75

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 75

1 in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium victori in psalmis canticum Asaph carminis

2 notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius

3 et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion

4 ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper

5 inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis

6 turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas

7 ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus

8 tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua

9 de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit

10 cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper

11 quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris

12 vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili

13 et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae