Baruch Chapter 4

Shenbi.org Bible Logo

Baruch Chapter 4

1 Hic liber mandatorum Dei, et lex, quæ est in æternum: omnes, qui tenent eam, pervenient ad vitam: qui autem dereliquerunt eam, in mortem.

2 Convertere Iacob, et apprehende eam, ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius.

3 Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem tuam genti alienæ.

4 Beati sumus Israel: quia quæ Deo placent, manifesta sunt nobis.

5 Animæquior esto populus Dei, memorabilis Israel:

6 venundati estis Gentibus non in perditionem: sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis.

7 Exacerbastis enim eum, qui fecit vos, Deum æternum, immolantes dæmoniis, et non Deo.

8 Obliti enim estis Deum, qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Ierusalem.

9 Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit: Audite confines Sion, adduxit enim mihi Deus luctum magnum:

10 Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum, et filiarum, quam superduxit illis æternus.

11 Nutrivi enim illos cum iucunditate: dimisi autem illos cum fletu et luctu.

12 Nemo gaudeat super me viduam, et desolatam: a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei.

13 Iustitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt.

14 Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum, et filiarum mearum, quam superduxit illis æternus.

15 Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguæ:

16 qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduæ, et a filiis unicam desolaverunt.

17 Ego autem quid possum adiuvare vos?

18 Qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum.

19 Ambulate filii, ambulate: ego enim derelicta sum sola.

20 Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis.

21 Animæquiores estote filii, clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum.

22 Ego enim speravi in æternum salutem vestram: et venit mihi gaudium a sancto super misericordia, quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro.

23 Emisi enim vos cum luctu et ploratu: reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et iucunditate in sempiternum.

24 Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quæ superveniet vobis cum honore magno, et splendore æterno.

25 Filii patienter sustinete iram, quæ supervenit vobis: persecutus est enim te inimicus tuus, sed cito videbis perditionem ipsius: et super cervices ipsius ascendes.

26 Delicati mei ambulaverunt vias asperas: ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis.

27 Animæquiores estote filii, et proclamate ad Dominum: erit enim memoria vestra ab eo, qui duxit vos.

28 Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo: decies tantum iterum convertentes requiretis eum.

29 Qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra.

30 Animæquior esto Ierusalem, exhortatur enim te, qui te nominavit.

31 Nocentes peribunt, qui te vexaverunt: et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur.

32 civitates, quibus servierunt filii tui, punientur: et quæ accepit filios tuos.

33 Sicut enim gavisa est in tua ruina, et lætata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione.

34 Et amputabitur exsultatio multitudinis eius, et gaudimonium eius erit in luctum.

35 Ignis enim superveniet ei ab æterno in longiturnis diebus, et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis.

36 Circumspice Ierusalem ad Orientem, et vide iucunditatem a Deo tibi venientem.

37 Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos, veniunt collecti ab Oriente usque ad Occidentem, in verbo sancti gaudentes in honorem Dei.