Baruch Chapter 5

Shenbi.org Bible Logo

Baruch Chapter 5

1 Exue te Ierusalem stola luctus, et vexationis tuæ: et indue te decore, et honore eius, quæ a Deo tibi est sempiternæ gloriæ.

2 Circumdabit te Deus diploide iustitiæ, et imponet mitram capiti honoris æterni.

3 Deus enim ostendet splendorem suum in te omni, qui sub cælo est.

4 Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: Pax iustitiæ, et honor pietatis.

5 Exurge Ierusalem, et sta in excelso: et circumspice ad Orientem, et vide collectos filios tuos ab Oriente sole usque ad Occidentem, in verbo sancti gaudentes Dei memoria.

6 Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni.

7 Constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum, et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ: ut ambulet Israel diligenter in honorem Dei.

8 Obumbraverunt autem et silvæ, et omne lignum suavitatis Israel et mandato Dei.

9 Adducet enim Deus Israel cum iucunditate in lumine maiestatis suæ, cum misericordia, et iustitia, quæ est ex ipso.