Psalms Chapter 101

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 101

1 Oratio pauperis, Cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.

2 Domine exaudi orationem meam: et clamor meus ad te veniat.

3 Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.

4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei: et ossa mea sicut cremium aruerunt.

5 Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum: quia oblitus sum comedere panem meum.

6 A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.

7 Similis factus sum pellicano solitudinis: factus sum sicut nycticorax in domicilio.

8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.

9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei: et qui laudabant me adversum me iurabant.

10 Quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam.

11 A facie iræ et indignationis tuæ: quia elevans allisisti me.

12 Dies mei sicut umbra declinaverunt: et ego sicut fœnum arui.

13 Tu autem Domine in æternum permanes: et memoriale tuum in generationem et generationem.

14 Tu exurgens misereberis Sion: quia tempus miserendi eius, quia venit tempus.

15 Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius: et terræ eius miserebuntur.

16 Et timebunt Gentes nomen tuum Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam.

17 Quia ædificavit Dominus Sion: et videbitur in gloria sua.

18 Respexit in orationem humilium: et non sprevit precem eorum.

19 Scribantur hæc in generatione altera: et populus, qui creabitur, laudabit Dominum:

20 Quia prospexit de excelso sancto suo: Dominus de cælo in terram aspexit:

21 Ut audiret gemitus compeditorum: ut solveret filios interemptorum:

22 Ut annuncient in Sion nomen Domini: et laudem eius in Ierusalem.

23 In conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino.

24 Respondit ei in via virtutis suæ: Paucitatem dierum meorum nuncia mihi.

25 Ne revoces me in dimidio dierum meorum: in generationem et generationem anni tui.

26 Initio tu Domine terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli.

27 Ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur:

28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

29 Filii servorum tuorum habitabunt: et semen eorum in sæculum dirigetur.