Psalms Chapter 102

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 102

1 Ipsi David. Benedic anima mea Domino et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius.

2 Benedic anima mea Domino: et noli oblivisci omnes retributiones eius:

3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis: qui sanat omnes infirmitates tuas.

4 Qui redimit de interitu vitam tuam: qui coronat te in misericordia et miserationibus.

5 Qui replet in bonis desiderium tuum: renovabitur ut aquilæ iuventus tua:

6 Faciens misericordias Dominus: et iudicium omnibus iniuriam patientibus.

7 Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas.

8 Miserator, et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors.

9 Non in perpetuum irascetur: neque in æternum comminabitur.

10 Non secundum peccata nostra fecit nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.

11 Quoniam secundum altitudinem cæli a terra: corroboravit misericordiam suam super timentes se.

12 Quantum distat Ortus ab occidente: longe fecit a nobis iniquitates nostras.

13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se:

14 quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Recordatus est quoniam pulvis sumus:

15 homo, sicut fœnum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit.

16 Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet: et non cognoscet amplius locum suum.

17 Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et iustitia illius in filios filiorum,

18 his qui servant testamentum eius: Et memores sunt mandatorum ipsius, ad faciendum ea.

19 Dominus in cælo paravit sedem suam: et regnum ipsius omnibus dominabitur.

20 Benedicite Domino omnes angeli eius: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum eius.

21 Benedicite Domino omnes virtutes eius: ministri eius, qui facitis voluntatem eius.

22 Benedicite Domino omnia opera eius: in omni loco dominationis eius, benedic anima mea Domino.