Psalms Chapter 141

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 141

1 Intellectus David, Cum esset in spelunca, oratio.

2 Voce mea ad Dominum clamavi: voce mea ad Dominum deprecatus sum:

3 Effundo in conspectu eius orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuncio.

4 In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi.

5 Considerabam ad dexteram, et videbam: et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.

6 Clamavi ad te Domine, dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.

7 Intende ad deprecationem meam: quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me: quia confortati sunt super me.

8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo: me expectant iusti, donec retribuas mihi.