Psalms Chapter 140

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 140

1 Psalmus David. Domine clamavi ad te, exaudi me: intende voci meæ, cum clamavero ad te.

2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

3 Pone Domine custodiam ori meo: et ostium circumstantiæ labiis meis.

4 Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis. Cum hominibus operantibus iniquitatem: et non communicabo cum electis eorum.

5 Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:

6 absorpti sunt iuncti petræ iudices eorum. Audient verba mea quoniam potuerunt:

7 sicut crassitudo terræ erupta est super terram. Dissipata sunt ossa nostra secus infernum:

8 quia ad te Domine, Domine oculi mei: in te speravi, non auferas animam meam.

9 Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi: et a scandalis operantium iniquitatem.

10 Cadent in retiaculo eius peccatores: singulariter sum ego donec transeam.